Psalms 142

Psalmus iste septimus poenitentialum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccavimus, peccata diluamus. CAS. Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum remedium poenitentiae peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet. AUG. Sicut Absalom David, sic Judas Christum, falsi fratres corpus ejus; vel illiciti motus et operatio. etc. CAS. Primo captat exordium; secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi, tertio ponitur deprecatio causis confirmata, ibi, quarto ponitur laeta conclusio, ibi, Monet ad poenitentiam, et orationem, ad orandum. In persona totius Christi dicit: etc. CAS. Non est hoc contra humilitatem, quae petebat audiri: sed veritas et justitia Dei est, ne cum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet; unde subditur: non petivit justitiam judicii. AUG., CAS. Vel justitiam et veritatem dicit, quae parcit poenitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem Et est, id est secundum justitiam et veritatem quam poenitentibus et se accusantibus indulges. AUG. Intrant in judicium cum Domino, qui suam justitiam constituunt, quod non iste humilis; unde propheta: Indignum est cum servo, ne dicam cum amico: et si tu dicis amicum, ego servum, fugitivus redeo, pacem quaero, CAS. Secunda pars, ubi est narratio malorum quae patitur, et quid contra egerit. . AUG. Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse coepisti. Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. Ac si dicat: Quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum. CAS. Recolens iste quod fecit coelum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quae Deus fecit se consolatur. CAS. Tertia pars, ubi ponitur deprecatio causis confirmata. AUG. Impleat me tuus Spiritus, quia defecit meus: jam sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus, ille superbus est spiritu suo, et extollitur contra Deum. Unde alibi: Psal. 103.. Ille descendit in profundum, quia etiam perdit confessionem, ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe veniae, habenis iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem: Zach. 1.. CAS. Post noctem peccatorum. AUG. Mane est, cum peccata laxantur. Hoc fecit Deus, etc., usque ad perveniemus ad lumen purum, ad Verbum in principio apud Deum. CAS. Ut vas ad fontem attuli: imple ergo. . CAS. Quarta pars, ubi est laeta conclusio. Gratia Dei hic commendatur: quia non ex meritis, sed ex nomine, quod est Jesus, se vivificatum dicit, sed cum hoc gratia aequitatis miseretur, quia licet Deus omnia gratis faciat, justitiae tamen ejus est supplices justificare, quos daemones videt impetere. . .
Copyright information for VulgGlossa